- COLEPHIA
- COLEPHIAGraece Κωλήπια item κωλῆνες cibus athletatum. Iuvenalis, Sat. 2. v. 53.---- Comedunt colephia paucae.h. e. paucae pugilatum et Athleticam exercent. Martialis de Muliere pugile, l. 7. Epigr. 66. v. 12.Et colephia sexdecim comedit.Vox diminutiva est a κώληψ: interpretatur autem κώληπα Suidas, τὸ ὀπίσω τȏυ γονατίου μέρος: nempe partes illas animalium ad victum assumebant Athlerae, quae minimum succi et pinguedinis habent, quaeque maxime aridae sunt et siccae; cuiusmodi sunt pedes bubuli et suilla acrocolia, κωλήπια et κωλῆνες Graecis. Vide supra in voce Arida sagmatio: uri de anterioribus victimae partibus, quae κωλαὶ dictae, apud Athenienses, cum pelle, Sacerdotibus ceebant, aliquid infra voce Victima.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.